Poetae linguae

Poetae linguae, sive poetae L=I=N=G=U=A=E (ex L=A=N=G=U=A=G=E, magazina eiusdem nominis) sunt grex avant-garde vel inclinatio in poesi Civitatum Foederatarum quae inter decennium 197 exeuns et decennium 198 ineuns apparuit. Vehementius dicit personae lectoris necesse esse significationem operis artis invenire. Meram expressionem deprecatur, poema ex contrario videns constructionem in et ex lingua ipsa. Sodales scholae linguae, suam poeticam in viribus poesis modernistae manifestis excoluerunt, praecipue in rationibus a Geretrude Stein et Ludovico Zukofsky repraesentatis. Poesis linguae est exemplum postmodernismi poetici, cuius praenuntiatores fuerunt poetae novae Americani, notio quae Scholam Novi Eboraci, poetas obiectivistas, scholam Montis Atri, poetas prostratas, et Renascentiam Franciscopolitanam amplectitur.

Certi mores in operibus poetarum linguae inhaerentes cum sodalibuis huius gregis arte consociati sunt: scriptura quae praesentiam naturalem loquentis post textum reiecit; scriptura quae disiunctionem et materialitatem signi expressit; et poesis orationis soluta, praecipue in formis longioribus quas scriptores Anglici antea maluerant, cum aliis formis non a maioribus traditis et usitate non narrativis.

Poesis linguae est res controversa in litteris Americanis a 1970 ad tempus praesens. Etiam nomen ipsum controversum fuit: cum aliqui poetae et iudices nomen magazinae ad attingendum gregem adhiberent, multi alii nomen adhibebant, si quidem nomen adhibebant, sine signis aequalitatis. Nomina scriptura linguae et scriptura in lingua fundata quoque in usu sunt, saepe pro nominibus generalibus. Nemo poeta qui se cum hac inclinatione consociavit signum aequalitatis ex relatione communi ad scripturas adhibuit. Eius usus in commentariis iudicii pro indicio status advenae sumi potest.[1]

Exempla scribendi interretialis multorum poetarum linguae inveni possunt in sitibus interretialibus, inter quos bloga et situs ab auctoribus ipsis contenti, et per portas sicut Electronic Poetry Center, PennSound, et UbuWeb.

Nexus interni

  1. Michael Greer, "Ideology and Theory in Recent Experimental Writing or, the Naming of 'Language Poetry,'" boundary 2 16(2/3)(hiems-ver 1989): 335-355; et in Roberti Perelman The Marginalization of Poetry, Lyn Hejinian The Language of Inquiry, Barrett Watten The Constructivist Moment, Ronaldi Silliman The New Sentence, et Caroli Bernstein My Way: Speeches and Poems.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search